| Summary: | Description: Codex membranaceus, scripture grandioris, et facilioris, ita tamen ut vetustatem fatis spiret, in quo continentur; xii. 1.Galfridi Monumetensis Historia Britonum, cum prologo auctoris recentioris ad hunc inches per secondum codicem accommodato. Interpolantur, postprimum folium, quinque folia ex historia nonnullâ pontificum desumpta; defideratur igitur initium historiæ Galfridi, quæ ad folio 7. incipit, ad hæc verba. "in multa frusta contritus est. Dato igitur in satis Bladud; "scil. ad finem , 4 et initium , 15 Capitis libri primis. Ubi notandem est pro "dato" (quod in Cod. bono ad num. 225 etiam scribitur) esse in edd. "Concedente." Inter folium 14 et 15 occurrit hiatus maximus. scil. à cap. 18. Lib. 1 à verbis a tempore atavorum reservatus," ufque ad cap. 5 Libri 5. ad verba " gravarentur. Lavabant nempe lapides." Nec, in hoc loco, textus ultra duo folia feriatim procedit; posteà omnia ita permixta et confusa, ut in Codice notari potius quam in Catalogo describi possint. Notata ergo invenientur, meâ manu, juxta Editionem Badii. A.D. 1507. Ad folium 2 I, novus ordo incipit, a verbis "mittebat. Arridebat ei frequenter." (Ed. multotiens) in Cap. fecundo Libri sexti. Inde, usque ad finem Historiæ, codex perfectus est ; nisi quod a lectionibus Eddm frequenter, et plerumque, ut videtur perverse, discedat. Codex sorsan auctoritatis non multæ, sed dignus tamen qui a novo Editore inspiciatur.; 2 "Mappa Mundi" sive descriptio univerfis orbis. 55.ad 68.; 3. Fragmentum Legendæ alicujus, quatuor folia, occupans. a 69 ad 72.; 4. Chronica Trevirorum: ex Cæsaris Commentariis de Bello Gallico et alias historiis compilata. 73. ad 100.; 5. De dedicatione Templi per Salomonem, et ejus ponitentiâ. 101. ad 104. A prologo, et carminibus Leoninis, in folio primo codicis hujus apparet, tres solummodò libros ab initio habuisse. Scilicet, Historiam Britonum; Mappam mundi, ut vocatur; et chronica Trevirorum. Tandem verò multra ex eo amissia, et multa perperàm illata; ut quinque folia ex historia pontificum, Fragmentum Legendæ, et res ad Salomonem pertinentes. Conferendus est codex cum num. 225, qui antiquior, et certe multo perfectior.
|